# Epistulae 8.31

Symmachus, Epistulae, Libeb Octauus., XXXI. ad Eudoxium.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/8.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/8.31

Exultavi gaudio ob amicitiae honorem, cum litteras tuas sumerem. sed ubi Annius noster, quod sis dubius valetudinis, indicavit, in gravem curam laetitia derivata est. video enim peregrinationi. quae morbi instar est. damnum sanitatis adiectum. solatur tamen sollicitudinem meam, quod parsimonia tibi familiaris est, quod cognita sapientia et adversis fortunae animus ingentior; quae bona reducere solent valentiam corporis et vigoris serenum. spero igitur de te cognitu laetiora et aures iam felicibus nuntiis paro. faciet iustitia, quae pios respicit, ut post huius incommodi citum transitum vitae tuae prospera longius porrigantur.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
