Latin
Libeb Octauus., XXXV. ad Iohannem.
Symmachus, Epistulae 8.35
Not analysed yet
Quod sero ad te scribo. amicitiae tenacis indicium est. cuius memoria repetitis ex intervallo probatur officiis. ipse quoque silentium tuum non aliter interpretor. nam etsi stili honorificentiam quaero, certus fidei tuae etiam de tacito amore non dubito. sed vereor, ne ista sententia tibi suadeat neglegentiam scriptionis et haec amicitiae munia iudicii mei securus omittas. hortor igitur quaesoque, ut illam potius cogites partem, quae adsiduitati gratiam parit, non quae promittit veniam raritati. vale.