Latin
Libeb Octauus., XXXXIII (XXXXII). ad Callistianum.
Symmachus, Epistulae 8.43
Not analysed yet
Inter cetera parentum decedentium bona amicitiae quoque adfectanda successio est et fortasse studio validiore captanda familiaritatis hereditas, quia facultates fortuna praestat. caritas iudicio ibederatur. volo igitur, ut inter nos promptius convalescat familiae tuae propagata coniunctio. consentaneum quippe naturae est, ut officia a te inchoata, a me probata coalescant. ergo in reliquum sermonis esto munificus; mea cura non deerit, quae te stili vicissitudine muneret. vale.