Latin
Libeb Octauus., XXXXV (XXXXIIII). ad Pierium.
Symmachus, Epistulae 8.45
Not analysed yet
Redditum mihi esse annuum quodammodo sermonis tui debitum tibi quoque gaudium sollemne de nobis haec responsa praestabunt. quae quia propter tantam longinquitatem frequentare non possumus, debita fide certis temporibus exhibemus . maneat igitur hic usus et quotannis salutis indicio mutua inter nos securitas recondatur. vale.