# Epistulae 8.46

Symmachus, Epistulae, Libeb Octauus., XXXXVI (XXXXV). ad Strategium.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/8.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/8.46

Agis mecum desiderio amantis, ut redeam. iamdudum hoc animus meus vestri expetitor efflagitat, sed valetudo saucia obstrepit voluntati. humor enim noxius articulis inlapsus etiam nunc me tenet lectulo et vix litorali siccitate tenuatur. tribue igitur tempus refectioni, quod ego vindicaveram voluptati. prae me autem fero, quod tibi in tanta bonorum multitudine post discessum meum nihil, ut ante, iucundum est, sed puto, quod pia adfectione fallaris, quia parvum est in amante iudicium. et ego quidem non ex his primum litteris, quid de me sentias, scio, prope est tamen, ut agere gratias absentiae meae debeam, quia mihi syngrapham quandam testimonii tui praestitit. verum haec missa faciam. non morabor expectationem tuam post conciliationem vigoris; sed quia hoc longum est diligenti, visis, quae in proximo possidemus , reditum maturabo. spero enim tantundem accessurum sanitati meae ex conspectu vestro, quantum sperari possit ex otio. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
