Latin
Libeb Octauus., LVII (LVI). ad Valerium.
Symmachus, Epistulae 8.58
Not analysed yet
Filium meum Romulum ego accerso, tu retines; ego in eum mihi personam parentis adrogo, tu ius adfinis exerces; mihi ex voluntaria sponsione praesentiam suam debet, a vobis spe sociandi itineris retentatur. sed cum mihi etiam tuus promittatur adventus, quaestuosa taxatio est morae, quae mihi pro uno utrumque promittit. cedo igitur voluntati tuae et paucorum dierum patientiam non nego. fratri quoque tuo Romulo nimis gratulor, cuius nobis ambo solacium pio et amico certamine vindicamus. vale.