# Epistulae 8.59

Symmachus, Epistulae, Libeb Octauus., LVIII (LVII). ad Marcianum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/8.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/8.59

Filius meus cum bona dei venia periculo caret, sed defectum virium patitur prope usque ad aegritudinem. redire consilium est paulatim mansionibus in spatia minora divisis. ego quoque meorum contagio socius accessi, credo ex vigiliis nocturnis , quarum in praesentia exiguus fuit sensus, noxa post cruduit. conprimere tamen nitor diligentia et parsimonia ingruens malum. ergo caelestibus advocatis iter paramus ordiri. vestrae in nos diligentiae grates referrem, si se amor speratus et ex mutuo debitus lactari laude pateretur.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
