# Epistulae 8.6

Symmachus, Epistulae, Libeb Octauus., Section 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/8.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/8.6

VI. AD SEVERVM. Gratae sunt quidem semper litterae tuae; nunc autem legentis animum momorderunt , cum te indicarent morbi diuturnitate macerari. quaeso custodes bonorum, valetudini tuae medicas applicent manus, ne optimi senatoris longa vexatio | fidem faciat, nihil curare caelestes. a qua ego opinione dissentio, teque protinus ope salutarium potestatum solidae sanitati praesumo reddendum, si modo ipse plenus spei laetis cogitationibus elucteris adversa.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
