# Epistulae 8.63

Symmachus, Epistulae, Libeb Octauus., LXII (LXI). ad Romulum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/8.63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/8.63

Non sum opinionis ambiguus, expectari litteras meas. nam ego quoque parem desiderii inpatientiam de epistulis tuis patior. una igitur est nostri causa sermonis, ut tuum merear; cuius, ut in potu fontium, ideo maior est sitis, quia sapor dulcior. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
