# Epistulae 8.65

Symmachus, Epistulae, Libeb Octauus., LXIIII (LXIII). ad Dionysium.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/8.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/8.65

Offenderat nos, quod inmature ante discesseras. diluit fortuna peccatum suum, quae bonis te pari festinatione restituit. sed quid me iuvat amici reditus absentem? solare hunc litteris frequentibus casum. scribe etiam, quid tibi apud urbem mandata cura permiserit, ut cum mihi spem visendae eximietatis tuae promiserit dies largior. ego quoque vix post urbanas molestias usurpato otio longius fruar. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
