Latin
Libeb Octauus., LXV (LXIIII) a. 398. ad Lampadium.
Symmachus, Epistulae 8.66
Not analysed yet
Indicio quietis urbanae tempus quodammodo usurpandi otii prorogasti. abesse enim longum placiditas me civium sinit consiliis tuis parta. quibus plebs redacta est in paenitendi verecundiam. nunc ergo post curarum omnium fugam producere mihi ferias, ut ita dicam, pingues licebit. quamvis praecipere animo tuo incerta non debeam ,qui sim mihi conscius tenerae in vos adfectionis et illius desiderii, quo prae cunctis vitae voluptatibus patriam meam diligo.