# Epistulae 8.69

Symmachus, Epistulae, Libeb Octauus., LXVIII (LXVII). ad Titianum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/8.69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/8.69

Desideratas quidem litteras tuas libens sumpsi, sed cognitio actuum tuorum, quorum testis atque narrator Euscius fuit, uberiorem mihi adtulit voluptatem. itaque hortor ac moneo, ut bene coepta non deseras et praemium laudis honestate secteris. subiungerem curam meorum. si mihi esset alius adloquendus, sed cum facias ultro, quae meus sermo posset expetere, partes commendationis omitto; quia quidquid ex fiducia amicitiae praesumitur, plus habet gratiae, si sponte praestetur. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
