# Epistulae 9.100

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., LXXXXVIIII (LXXXXIIII).. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.100

Gratum mihi est, quod promptissimum studium rei nostrae dignaris inpendere et quod te nostri memorem scriptorum adsiduitate testaris. hinc fit, ut officiis tuis etiam cura nostra respondeat. libenter igitur tibi rependo sermonem, et quamvis spontaneam iuvandis hominibus meis adhibeas voluntatem, hortamentum tamen petitionis adicio, ut officia, quae ultro tribues, cumules provocatus.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
