# Epistulae 9.101

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., C (LXXXXVIII).. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.101

Sumpto adventus mei nuntio, de quo non potuit apud te fama reticere, expectavi , ut prior scriberes, vel quod est amabilius, ut ipse Formias commeares. sed quia utrumque mihi vel dissimulatio tua vel occupatio denegavit, in partes tuas libenter ipse succedo teque oro, ut mihi aut excursum tuum praestare digneris, aut si obstat aliquid, saltem litteraria salutatione respondeas.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
