# Epistulae 9.103

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., CII (LXXXXV).. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.103

Dum petis beneficium, praestitisti: plus enim mihi ex amicitia tua quam tibi ex nostra defensione quaesitum est. nihil igitur adsumam gratiae meae, cum plurimum tuae debeam. potest tamen adhuc istiusmodi munus augeri scribendi adsiduitate, ut cumulet voluntas familiaritatem nostram, quam nunc videtur necessitas inchoasse.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
