Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CV (LXXXXVI).
Symmachus, Epistulae 9.106
Not analysed yet
Iuvandi sunt mancipes salinarum, qui splendori atque usui patriae communis inserviunt . dignaberis igitur auditis eorum querellis adeuntibus deferre iustitiam et urbi Romae utilem et tuis moribus congruentem. vale.