# Epistulae 9.106

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., CV (LXXXXVI).. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.106

Iuvandi sunt mancipes salinarum, qui splendori atque usui patriae communis inserviunt . dignaberis igitur auditis eorum querellis adeuntibus deferre iustitiam et urbi Romae utilem et tuis moribus congruentem. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
