Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CVII (LXXXXVIII).
Symmachus, Epistulae 9.108
Not analysed yet
Nuptiis quidem filii mei te quoque inter amicorum potissimos interesse voluissem; sed quia longinqua absentia tua desideratum mihi negavit officium, in duobus solidis sportulam misi, ut vigere apud me tuam memoriam votiva oblatione testarer. parvum quidem munusculum est, si aestimatur pretio sui, religiosum, si amore pendatur.