# Epistulae 9.109

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., CVIII (LXXXXVIIII).. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.109

Omnia, quae sine auctore iactantur, incerta sunt; sed ego in sacrae virginis famam nihil patior licere sermonibus. quare officio pontificis, fide senatoris admoneor proferre conperta. diceris ante annos legibus definitos vestali secreto velle decedere. nondum credo rumori, sed adsertionem tuae vocis expecto, quae opinionis dubium aut agnoscat aut respuat.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
