Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CVIIII (C).
Symmachus, Epistulae 9.110
Not analysed yet
Tandem de actibus tuis certum me facere dignatus es; quibus lectis atque decursis laetatus sum, vitae et innocentiae tuae apud iustum ceteris in rescribendo diligentiam defuisse. quos tu ad referendam gratiam dignaberis incitare ,ut intellegam vicissitudine provocatus, epistulas meas iisdem fastidio postea non futuras.