# Epistulae 9.110

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., CVIIII (C).. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.110

Tandem de actibus tuis certum me facere dignatus es; quibus lectis atque decursis laetatus sum, vitae et innocentiae tuae apud iustum ceteris in rescribendo diligentiam defuisse. quos tu ad referendam gratiam dignaberis incitare , ut intellegam vicissitudine provocatus, epistulas meas iisdem fastidio postea non futuras.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
