Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CXIII (CIII) a. 380.
Symmachus, Epistulae 9.114
Not analysed yet
Multa me gratia nexuisti, et cum prioribus officiis tuis adhuc solvendo non sim, denuo aliud posco, quod debeam. consul me amplissimus auspiciis honoris sui Interesse praecepit, cuius litteris tua quoque accessit oratio. haec ut venturo honesta est, ita excusanti vehementer onerosa. sed tua aequitas verecundiam meam vana felicitate relevabit: ille ut sit placatus adnitere, cui me tristis de fratre casus excusat. nam mihi turpe atque inpetibile est adtonito animo et fronte maesta laetos adire conventus . quid fortunam meam deceat, agnosco, cum qua nimis contumaciter agit, qui excepto vulnere statim miser esse dissimulat. si iusta, si necessaria, si vera praetendimus ,facito, oro, ut tam prompta venia ignoscat absentiae meae, quam bona adfectione, ut pergerem, postulavit.