Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CXV (CV) a. 375–376?
Symmachus, Epistulae 9.116
Not analysed yet
Mones, ut aequo animo feram vel aemulorum facta inproba vel ingratorum foeda deereta. convenit eum studio atque ingenio nostro consilii tui qualitas. nullius quippe tam vehemens nequitia est, ut motu meo digna sit. an ego istud feram moleste, qui noverim Marcellorum monumenta sublata Verre praetore et Marianis trophaeis nequaquam manus invidas pepercisse? |in sola conscientia est fructus et ratio virtutis. nihil moror statuas et publica falsa titulorum: fucum faciant provincialium oculis, qui animis occiderunt! quod si mihi ullus honor testimonii publici adfectandus foret, iudicio tuo et similium contentus esse deberem, vel fidicinis exemplo, qui indignatus considentium turbam sibi et Musis cantum ciebat, vel secundum Heraclitum physicum, qui summam laudis arbitrabatur placere uni, si esset optimus, qui probaret. quare esto securus patientiae nostrae et gratulare mihi, quod ego solus torqueo corda liventium ,cum alii, quibus statuae quoquo modo tributae sunt, nihil habeant invidendum.