# Epistulae 9.118

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., CXVII (CVII) a. 394.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.118

Exprobraveras mihi antehac feras, quibus non est usa quaestura filii mei. mordebar commemoratione irriti beneficii, de quo arguere amicum nec conpotem gratiae debuisses; tu vero etiam pretia, ut vir excellentissimus communis frater Protadius allegat, nec speratae nec traditae rei expostulas....... me, si credis, a verecundia ad pecuniam translata conventio; minus enim grave est debitorem quam ingratum videri. est igitur optio tua....... quos tempestate dicis amissos, naufragia taxare. habes in manu, quanto aestimare mihi debeas inefficacis voti benignitatem; tantum maneat amicitia nostra nihilque fortunae in eam liceat. summam pone dispendio, nou subducam pecuniam meam navis tuae casibus.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
