Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., Section 12
Symmachus, Epistulae 9.12
Not analysed yet
XII a. 399. AD PERPETVVM. Votiva domus meae functio tua adiumenta deposcit; proxime enim, si optata nostra favor divinitatis adiuverit, filius meus praeturae editione fungetur, cui equorum curulium paranda nobilitas est. si quid igitur apud te valet amicorum absentium cura, quaeso te, ut ex omnibus gregibus, quibus pollet Hispania, iectissimos genere et velocitate praestantes diligenter edecumes, quos amici mei in rem missi iusta pretii definitione mercentur. stabit apud me iugiter beneficii tui gratia, si huic negotio studium ,quod religio mutua promittit, inpenderis. vale.