# Epistulae 9.12

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., Section 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.12

XII a. 399. AD PERPETVVM. Votiva domus meae functio tua adiumenta deposcit; proxime enim, si optata nostra favor divinitatis adiuverit, filius meus praeturae editione fungetur, cui equorum curulium paranda nobilitas est. si quid igitur apud te valet amicorum absentium cura, quaeso te, ut ex omnibus gregibus, quibus pollet Hispania, iectissimos genere et velocitate praestantes diligenter edecumes, quos amici mei in rem missi iusta pretii definitione mercentur. stabit apud me iugiter beneficii tui gratia, si huic negotio studium , quod religio mutua promittit, inpenderis. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
