# Epistulae 9.13

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., XIII a. 401. Symmachus Valeriano.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.13

Ingeniorum video inter nos esse certamen in eo negotio, quod ratio amicitia tempus abolere debuerat. modum igitur expostulationibus mutuis facio, ne amarissimae scriptionum vices sine fine procedant. munus totius Liviani operis. quod spopondi, etiam nunc diligentia emendationis moratur. sed a te praedicti muneris posco vectorem , quia meos praetorius apparatus sparsim in longinqua egit....... retinet et ignotos. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
