Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXVIIII (VII).
Symmachus, Epistulae 9.130
Not analysed yet
Frater meus Rabilianus genere et honore conspicuus iniuriae suae acerbitatem privata apud me conquestione deflevit. adserit enim procuratorem suum sine cuiusquam denominatione correptum. et cum vindictam de te impetrare debuerit, quam cum Romae degeres, postulavit, auctam domus suae cognovit iniuriam. id ego oblivione arbitror accidisse; quando enim praeciperes, quod incoram positus inprobasti? quare ut parens moneo, ne augere, quae doluit, genus putes esse conscientiae. certe si adest aequitas iudicatis, familiariter mihi ede rationem ita ut noveris, pro absentibus dominis rectorem suscipere debere partes defensionis.