Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXXI (VIIII).
Symmachus, Epistulae 9.132
Not analysed yet
Salute praefata, quam litteris anteferre sollemne est, ut seriem familiarium scriptorum vota praeveniant, silere apud te nequeo, Caietanae formae temptamenta frigere ,et nisi praesentia tua coeptis calcar admoverit, vereor, ne operi moliendo aestiva oportunitas subtrahatur. quid igitur super hoc agendum sit, in tuo iure constituo ; mihi satis est in iis, quae ad laudem tuam pertinent, partes amici monitoris inplesse. vale.