# Epistulae 9.132

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXXI (VIIII).. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.132

Salute praefata, quam litteris anteferre sollemne est, ut seriem familiarium scriptorum vota praeveniant, silere apud te nequeo, Caietanae formae temptamenta frigere , et nisi praesentia tua coeptis calcar admoverit, vereor, ne operi moliendo aestiva oportunitas subtrahatur. quid igitur super hoc agendum sit, in tuo iure constituo ; mihi satis est in iis, quae ad laudem tuam pertinent, partes amici monitoris inplesse. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
