# Epistulae 9.134

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., Section 134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.134

CXXXIII (XI) post a. 384. Per amicum communem Gaudentium propinqui mei Valentini preciculas misi sane ad fidem meam et conscientiam pertinentes. nam frater eius Proserius cum premeretur extremis et praesentem me et per epistulam summis precibus obsecravit, ut impetrata sacri auctoritate rescripti filia eius fratris sui filio copuletur; quod multis esse concessum manifesta testantur exempla. quare piae supplicationi adiumentum meum negare non possum, quoniam fidem meam super his nuptiis voluntas propinqui morientis adstrinxit, ut epistula precibus conexa declarat. dignare igitur iuvare effectum pii desiderii eatenus, ut si quis conturbare temtaverit mandatum paternum, comminatione infamiae terreatur. rescripti autem beneficium cum fuerit impetratum, spectatae fidei perlator adportet. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
