# Epistulae 9.136

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXXV (XIII. VIIII) a. 399–400.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.136

Editioni nostrae fortuna consuluit, quae te regendae Apuliae voluit admovere. utere igitur occasione praestandi et ad praeturam domus nostrae, ad quam feliciter de transmarinis locis ursi proxime perferentur, convenientia decerne praesidia, ut prioribus officiis tuis huius quoque cumulus adplicetur. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
