# Epistulae 9.139

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXXVIII (XVI).. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.139

Suessa honestorum civium patria est, ita ut merito dixerim, minimae quoque fortunae homines extra vitia plebeia esse censendos. volo igitur credas, nullum ex illa urbe ad fori strepitum processurum fuisse, nisi acerba coegisset inpressio. de qua meae litterae non loquentur; vehementius enim vox publica suffragabitur eorum dolori , quam privata potuisset. audientiae tantum per me optant facilitatem mereri; quidquid autem spoliatis atque vexatis properandum est, favor tuus et legum norma praestabit. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
