# Epistulae 9.14

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., XIIII a. 399. Symmachus Apollodoro.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.14

Curarum tuarum me esse participem iure praesumis. quas ego animo meo etiam non commonitus pro amicitia vindicarem. pars igitur sollicitudinis tuae filia mea adventante minuenda est, quam proxime Roma suscepit dimissura in conspectum tuum, cum se interposita refectione recreaverit. interea de communis patriae victu celeriter invehendo silere me apud te non sinunt angustiae conditorum. quaeso itaque te, ut vigore, quo praeditus es, annonarios urgueri iubeas apparatus. adiciet enim plurimum gloriae tuae Romana securitas. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
