# Epistulae 9.140

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXXVIIII (XVII. XII).. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.140

Suessanorum allegationes commendat tibi publicus magistratus. mihi privata miseratio ; atque ideo a te iudiciarii vigoris auxilia, a me verba poscuntur. fungor igitur partibus meis, et familiariter te rogo. ut auditis infelicium deplorationibus in eam partem, quae est iuri et miserationi amica. movearis. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
