# Epistulae 9.141

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXXX (XVIII. XIII).. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.141

Prima mihi seribendi causa est, ut tibi honorificentiam salutationis exhibeam, secunda , ut probatam mihi modestiam tuam iusta petitione conveniam. plurimi enim de familia domus meae per fugam elapsi in iis locis, quae tibi commissa sunt, delitescunt . hos auditis allegationibus procuratoris mei quaeso restituas; convenit enim tuis moribus, et amicitiae nostrae contemplationem gerere et servili nequitiae negare perfugium. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
