Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXXXIII (CXXIIII. CXIIII).
Symmachus, Epistulae 9.144
Not analysed yet
. . . . . . . . . . . codicem, constitisse rationem. nam cetera, quae post secuta significas ,ipso invito opinor exorta, et sperare debemus. talem fore in reliquis disceptatorem ,qualem tibi ostendit prima cognitio. ego tamen ad incitamentum iustitiae, quam meritis tuis arbitror deferendam. familiares litteras misi. quas si ratio poposcerit ,in manus eius facies pervenire; aliud enim salubritatis genus condicio temporum non permittit adhiberi. volo autem scias –et sponte pro amicitia nostra debes advertere –curam pro te meam non desiderare monitorem, sed non posse amplius fieri, quam ut tibi animum disceptatoris petitio nostra conciliet.