# Epistulae 9.144

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXXXIII (CXXIIII. CXIIII).. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.144

........... codicem, constitisse rationem. nam cetera, quae post secuta significas , ipso invito opinor exorta, et sperare debemus. talem fore in reliquis disceptatorem , qualem tibi ostendit prima cognitio. ego tamen ad incitamentum iustitiae, quam meritis tuis arbitror deferendam. familiares litteras misi. quas si ratio poposcerit , in manus eius facies pervenire; aliud enim salubritatis genus condicio temporum non permittit adhiberi. volo autem scias – et sponte pro amicitia nostra debes advertere – curam pro te meam non desiderare monitorem, sed non posse amplius fieri, quam ut tibi animum disceptatoris petitio nostra conciliet.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
