# Epistulae 9.146

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXXXV (CXXVI. CXVI).. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.146

Spem mihi adventus tui de longo tempore pollicebar; tu etiam nunc de me scriptorum vices postulas et diuturnam quodammodo minaris absentiam. nam quid sibi vult mutui solacii postulatio, si reditus apparatur? si quid igitur apud te consiliis meis loci est, suadeo urbem revisas, ad quam te et amor civicus vocat et cura quaestoria , cuius apparatus, etiamsi copias divitis habet, requirit tamen diligentiam candidati . vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
