# Epistulae 9.149

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXXXVIII (CXXVIIII. CXVIIII).. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.149

Secundum proximae aetatis exempla clarissimo et excellentissimo viro fratri nostro praefecto urbi Primigeniae virginis. quae sacra Albana curabat. a collegio nostro vindicta delata est; sed quia litteris eius causae probabiles adseruntur – quod neque muros urbis aeternae tanti crirminis ream fas sit intrare, neque ipse ad longinqua possit occurrere, cum facinus. ubi admissum est, debeat expiari –, necesse esse perspeximus , potestatem finitimam convenire et cui provinciarum iura mandata sunt, ut in Primigeniam, quae pudici numinis maculavit arcana, corruptoremque eius Maximuni , qui quidem flagitium non negavit, severitas semper his adhibita criminibus exseratur . dignaberis igitur consideratis confessionibus, quae nefandi criminis tragoediam prodiderunt, iniuriam castissimi saeculi reorum suppliciis vindicare.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
