Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., Section 15
Symmachus, Epistulae 9.15
Not analysed yet
XV a. 400–401. SYMMACHVS GEMINIANO. Consuetudinem meam servo et religiosa in amicos instituta custodio. quare salutationis honore praefato mutuum de te posco responsum, et si memoria viget mandatorum meorum, ut securum me de apparatu praetoriae functionis facere digneris, exhortor. crescit enim per dies singulos cura apud me, quoniam propinquat editio, et nihil de vestibus atque animalibus, quae olim sub aestimatione ac definitione tua per meos coemi debuerunt, miror exhibitum. et quoniam sollicitor tarditatis, notarium meum misi, qui tuis praeceptis et monitis obsecutus devehenda cuncta suscipiat actoresque nostros ad pretia, quae statueris hactenus tuum declinasse conspectum. tandem igitur partes religionis exequere, ut exemplo diligentiae tuae in officiorum vicissitudinem provocemur. vale.