Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CL (CXXXI. CXXI) a. 384–385.
Symmachus, Epistulae 9.151
Not analysed yet
Apud eos, quibus curae debet esse fama temporum, ea quae sunt insta, non sileo certus atque securus, nullius studium legibus obfuturum. ob reliqua arcae vinariae ,quae multis praefectis superiores principes exigenda mandarunt et quae magna ex parte conlata imperiali constat aerario, soceri mei Orfiti olim praefecti et ante annos quindecim sine ulla tituli huius conventione demortui pulsatur bereditas obtentu epistulae. qua divus Constantius, id quod operibus publicis constabat inpensum ,integrari per eum statuit minatus ipsi atque officio. ut fieri adsolet, sub condicione dispendium, si exactioni cura conpetens defuisset. sed neque ipse mandatum sibi munus omisit, et frequentes principes. quae praefectura susciperet, ad posteriores iudices transtulerunt. hoc inclytus Valentinianus omni aetate memorabilis princeps et divus Gratianus sacris litteris censuere, a quorum definitione non decet deviari. dehinc cum etiam crimina morte soleant terminari, in hac tantum causa contra optimos principis mores ad posteros inopinata damna tenduntur et tamquam integrum designatur ,quod partim solutum est, partim a rectoribus provinciarum constat cito eruendum . super hoc cum divina iussa sumpsissem. fidem veri occultare non debui, cum leges audientiam tribuerent his, qui neque in cognitione constiterant neque sumpserant relationis exemplum. accedebat etiam causa robustior, quod materfamilias mea dudum emancipata bonorum possessionem patre mortuo non poposcit atque ideo rescripto se adseruit non teneri. misi igitur sub relatione monumenta gestorum sperans, etiam tuae religionis auxilio novum exemplum posse removeri in ea praesertim causa, quae nos iure non inplicat. teneantur potius veri huius tituli debitores: extat vetus professio Campaniae consularis. extant acta apud Etruscum confecta rectorem, quibus docetur exactio promissa reliquorum. parcatur innoxiis, ne in omnes, qui rempublicam curant, inusitata forma procedat. convenit saeculo tuo ista iustitia, cuius existimatio vestris consiliis debet ornari. vale.