Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CLII (CXXXIII. CXXIII) a. 398–401.
Symmachus, Epistulae 9.153
Not analysed yet
Quod scribis. voluntariae benignitatis est, quod sero, curarum; nos autem religionem meritis tuis debitam et otium nostrum stili adsiduitate testamur. Euscium nostrum circumsessum domesticis negotiis deduci in obsequium tuum praecipe, et quae in meam notitiam pertulisti de instruenda editione ludorum, ipsi familiariter curanda committe. vale.