# Epistulae 9.153

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., CLII (CXXXIII. CXXIII) a. 398–401.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.153

Quod scribis. voluntariae benignitatis est, quod sero, curarum; nos autem religionem meritis tuis debitam et otium nostrum stili adsiduitate testamur. Euscium nostrum circumsessum domesticis negotiis deduci in obsequium tuum praecipe, et quae in meam notitiam pertulisti de instruenda editione ludorum, ipsi familiariter curanda committe. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
