Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., XVIII a. 399. Symmachus Pompeiae.
Symmachus, Epistulae 9.18
Not analysed yet
Votiva emersit occasio, quae tibi salutationis adportaret obsequium. nam cum ob praeturam filii mei familiares nostros ad Hispanias mitteremus, quibus equorum curulium mandavimus emptionem, litterarum cultum tibi par fuit exhiberi simulque adicere postulatum, ut nobilissimos quosque de tuis gregibus equos digneris excerpere ,quos in rem missi sub iusta taxatione mercentur. quaeso igitur, ut si qua apud te memoria domus meae residet, rem tibi factu facilem, mihi vero iucundam atque honoratissimam promptissima beneficentia digneris adnuere.