Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., XX (XVIIII) a. 399. Symmachus Basso.
Symmachus, Epistulae 9.20
Not analysed yet
Salutationis honore praemisso subtexo necessarium postulatum: filii nostri instat editio; huic equorum curulium paranda nobilitas est. quapropter ad Hispanias fidelissimos cum copiosis sumptibus misimus, ut generosas quadrigas sub diligentissima lectione mercentur; sed quia veremur, ne equorum transitum hiemis interventus excludat ,quaeso te, ut si necessitas postulaverit, tribus aut quattuor hibernis mensibus pabula illis in re tua pro numero iubeas ministrari, ut incipiente temperie sine vexatione perveniant. praeterea adiumentum meis oro decernas ad equorum coemptionem. si quos in Arelatensi urbe cursu et genere praestantes meorum cura reppererit. amplectenda est enim vicinae emptionis occasio, si eximium aliquid casus obtulerit. stabit apud me iugis memoria beneficii tui, cum votivae editioni nostrae fraterna, ut spero, cura profuerit.