Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., XXIII (XXI) a. 399. Symmachus Marcello.
Symmachus, Epistulae 9.23
Not analysed yet
Requirunt te per Hispanias aliae litterae meae; illic enim te degere ob rei familiaris amplitudinem duxeram. postquam te in avitis penatibus otiari constantior fides adtulit, egi huic errori gratias, qui mihi praestitit, ut te rursus adloquerer. et tamen ista geminatio, quamvis satisfacere animo tuo debeat, nondum meo sufficit; vellem quippe ita continue honorare amicitiam tuam litteris, ut mente iugiter colere numquam dissimulaverim. |subiungo postulatum. iampridem commendata sensibus tuis praetoria filii mei, si fors dictum iuvet, instat editio. ea nos admonet, ut quadrigas nobiles in certamen. . . . . quae posset ex multorum gregibus edecumare meliores . non obsit securitati meae, quod Hispanias longinqua sede mutasti; admotos a me equorum coemptioni tantum litteris iuva. valebit pro nobis, ut spero, apud amicos curae tuae delegatio.