# Epistulae 9.24

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., XXIIII (XXII) a. 399. Symmachus Basso.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.24

Multam capio animi voluptatem, quotiens sermonis tui munus accipio. est enim in illis litteris et sanitatis tuae et amoris indicium. praeterea laetitiae mihi est, quod brevi te adfore polliceris. quo magis autem venire deproperes, nuntio filium meum, si favor divinus adriserit, praetorios fasces anno veniente sumpturum de qua re ad te per familiares meos plenius scripsi, quibus equorum de Hispania mandavimus emptionem . sed quia suadet occasio, nunc quoque reposco postulatum et quaeso te, ut si forte equorum reditum intemperies hiberna retardaverit, stabulari in agris tuis equos nostros paucis mensibus iubeas atque ad nos inde verno tempore incipiente proficisci. interea hominum tuorum cura submota est, quos et praesentia mea et iudiciaria tuitio defendit. denuntiavi enim litem moventi, quod ad me causa pertineat, nec defuturum eis meae actionis auxilium. quod non dubito eximietatis tuae homines indicasse. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
