# Epistulae 9.28

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., XXVIII (XXVI). Maximo.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.28

Agitare te venatibus feras et hibernis mensibus Appennini gelida lustrare, valetudinis tuae aestimatione putavi; amicior enim litteris, quam laboribus videbaris. horum alterum de te ignoratum munus silvestre patefecit, alterum bene creditum paginarum tuarum cultus adseruit. quare inter sodales Apollinis ae Dianae sectator utriusque numerabere, etsi te magis, ut scripta testantur, venaticae artis gloria iuvat. nam cum te nivosis saltibus inerrasse describeres, supra epistulae temperamentum verbis tripudiasti, nimirum laetus ex arduo et adhuc calens montani operis eventu. interea satis fuerat Appennini spolia misisse; adiecta autem de corte plura fastidio esse potuerunt, nisi amor tui removisset satietatem. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
