Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., XXX (XXVII). Symmachus Leoni.
Symmachus, Epistulae 9.31
Not analysed yet
Opto quidem te in tantum copiis pecuniae familiaris adfluere, ut possis opima praedia conparare, sed mallem sine amicorum noxa atque iniuria oculum te ac desiderium novis emptionibus admovere. nam ego Postumianensem rem iure optimo sine ulla mentione consortii tui ab antiquissimo possessore mercatus nunc primum tua admonitione convenior, ut prope iam inveterata possessione decedam, cuius pretium non eius mediocritatis est, ut emisse delectet. ideo cum possim tibi legibus obviare et desiderio eius, cuius res aguntur, obsistere, copiam tamen facio, ut quod argenti dedimus venditori, id homini meo Euscio, cui summa conperta est, digneris expendere: si tamen praeoptas nostra mercari quam tua nexu obligationis absolvere.